Archivio Storico:- ex Dipartimento di Musica e Spettacolo - Universita' di Bologna COMPENDIUM MUSICAE

Cartesio
Compendium musicae

Avvertenza: le [...] indicano una lacuna nella traduzione italiana.

 

XIII De Modis

Celebris est horum tractatus apud Practicos, & qui sint omnes norunt: idcirco foret supervacaneum explicare. Hi autem oriuntur ex eo quod octava in aequales gradus non sit divisa: modo enim in illa tonus, modo semitonium reperitur. Praeterea ex quinta, quia illa omnium auribus acceptissima est, & omnis cantilena hujus tantum gratia facta esse videtur. Septem enim duntaxat diversis modis octava in gradus potest dividi, quorum vnusquisque duobus iterum modis a quinta dividi potest, praeter duo, quorum in vnoquoque semel reperitur falsa quinta loco quintae. Vnde orti sunt tantum duodecim modi, ex quibus etiam quatuor sunt minus elegantes, ex eo quod in horum quintis tritonus reperiatur: ita vt non possint a quinta principali, & cujus gratia tota cantilena videtur componi, per gradus ascendere vel descendere, quin necessario occurrat falsa relatio tritoni aut falsae quintae.

Tres in quolibet modo sunt termini principales, a quibus incipiendum & maxime finiendum, vt omnes norunt. Vocantur autem Modi, tum ex eo quod cantilenam cohibent, ne vltra modum hujus partes divagentur, tum etiam praecipue quia illi apti sunt ad continendum varias cantilenas, quae diversimode nos afficiant pro modorum varietate, de quibus multa Practici, verum sola experientia docti. Quorum rationes multae deduci possunt ex supra dictis. Certum enim est, in quibusdam plures ditonos & tertias minores, & in magis vel minus principalibus locis inveniri, ex quibus pene omnem Musicae varietatem oriri supra ostendimus.

Praeterea etiam idem dici posset de gradibus ipsis; tonus enim major primus est, & qui maxime ad consonantias accedit; & per se generatur ditoni divisione, alij per accidens. Ex quibus & similibus varia de horum natura possent deduci, sed longum foret. Et iam quidem sequeretur, vt de singulis animi motibus, qui a Musica possunt excitari, separatim agerem, ostenderemque per quos gradus, consonantias, tempora, & similia, debeant illi excitari; sed excederem compendij institutum.

Iamque terram video, festino ad littus; multaque brevitatis studio, multa oblivione, sed plura certe ignorantia hic omitto. Patior tamen hunc ingenij mei partum, ita informem, & quasi vrsae foetum nuper editum, ad te exire, vt sit familiaritatis nostrae mnemosynon, & certissimum mei in te amoris monimentum: hac tamen, si placet, conditione, vt perpetuo in scriniorum vel Musaei tui vmbraculis delitescens, aliorum iudicia non perferat. Qui, sicut te facturum mihi polliceor, ab hujus truncis partibus benevolos oculos non diverterent ad illas, in quibus nonnulla certe ingenij mei lineamenta ad vivum expressa non inficior; nec scirent hic inter ignorantiam militarem ab homine desidioso & libero, penitusque diversa cogitante & agente, tumultuose tui solius gratia esse compositum.

Bredae Brabantinorum, pridie Calendas Ianuarias. Anno MDCXVIII completo.

XIII I modi

[...]

E finalmente vedo terra, mi affretto velocemente alla spiaggia; e tralascio qui molte cose per amore di brevità, molte le tralascio per dimenticanza, ma la maggior parte certamente per ignoranza. Accetto tuttavia che questo parto della mia intelligenza, così informe e quasi parto di un’orsa, ora terminato, giunga fino a te, come ricordo della nostra familiarità e come certissima testimonianza del mio affetto nei tuoi confronti: con questa condizione, tuttavia, se ti va bene, che per sempre nascondendosi nelle ombre della tua libreria o delle tue collezioni, non arrivi al giudizio degli altri. I quali, come so che invece tu farai, non rivolgerebbero i loro occhi benevoli dalle parti difettose di questa composizione verso quelle, nelle quali non nego siano alcuni lineamenti del mio ingegno espressi al vivo; né sanno che qui, tra l’ignoranza militare e da un uomo malinconico e non libero, che pensa e fa cose completamente diverse, è stato composto tumultuosamente per compiacere soltanto a te.

Breda nel Brabante, 31 dicembre 1618

ritorno alla pagina precedente

Archivio Storico:- ex Dipartimento di Musica e Spettacolo - Universita' di Bologna